Rozmiar: 15909 bajtów

- 48 -

1292, Mai 11 und 12. (Frankenstein.)

Hermann, Erbvoigt von Frankenstein, überlässt zwei Schuhbänke daselbst dem Kloster.

In nomine domini amen. Quoniam res bene geste litterarum presidio vigorem recipiunt illibatum, ego Hermannus iudex hereditarius de Frankenstein tenore huius scripti profiteor et publice recognosco, me de beneplacito et assensu voluntario uxoris mee ac liberorum meorum religiosis viris domino abbati et fratribus de Camenz duas cameras sive scamna calceamentorum, que "scubenke" vulgari nomine nuncupantur, ad me ratione iudicii ex debito iure pertinencia in civitate Frankensten dedisse, tradidisse ac libere resignasse cum omnibus usibus et utilitatibus exinde provenientibus ab omni conditione cuiuslibet servitutis, sive ducalis fuerit civilisque, libertate ac proprietate perpetua possidenda, tali dumtaxat interpretationis moderamine interiecto, quod unus ortus ante dictam civitatem positus, quem nomine ipsorum tenui sub annua pensione unius fertonis, michi, meis successoribus ac heredibus iure semper legitimo remaneat et iugiter perseveret et nichilominus a debitis, quibus eisdem obligatus extiti, liber omnino esse debeam et solutus. Quia vero ex merito devotionis fratrum eorundem remedium anime mee necnon progenitorum ac posterorum meorum spero firmiter profuturum, et ipsos in omnibus negociis suis tanquam specialis amicus intendo fideliter promovere. Ad evidenciam huius facti presentem paginam sigillo meo et sigillo civitatis de Frankenstein procuravi testimonialiter consignandam.


Actum anno domini M°. CC°. nonagesimo secundo proxima dominica ante Ascensionem domini presentibus hiis: Roberto, Apezkone de Lewenstein, Alberto sculteto de Heinrici villa, Arnoldo pistore, Henmanno dicto Sensmet, Bertoldo Caplero, Theoderico monetario et aliis quam pluribus fide dignis civibus et hominibus de civitate Frankensten supradicta.


Actum anno domini M°. CC°. nonagesimo II°. presentibus hiis videlicet: Roberto, Apezkone de Lewensten, Alberto sculteto de Heinrici villa, Henmanno, Arnoldo pistore, Bertoldo Caplero, Gotfrido braziatore et aliis quam pluribus fide dignis civibus et hominibus de civitate Frankensten supradicta. Datum proxima secunda feria ante Ascensionem domini anno predicto.

Zwei Origg. Perg. An beiden mittelst Pergamentstreifen das S. der Stadt Frankenstein und des Erbrichters Hermann. Pfotenhauer, Siegel S. 24 und S. 28 (B. III. 24).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów